ptenfrdeitrues

Site In English França

sexta, novembro 16, 2018
Você está aqui:Bibliothecam»C. Julius Caesar, De bello Gallico(Capitulum I ad IV)
quarta, 26 setembro 2018 16:28

C. Julius Caesar, De bello Gallico(Capitulum I ad IV) Destaque

Escrito por
Classifique este item
(0 votos)
C. Julius Caesar. C. Iuli Commentarii Rerum in Gallia Gestarum VII A. Hirti Commentarius VII. T. Rice Holmes. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1914. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis. C. Julius Caesar. C. Iuli Commentarii Rerum in Gallia Gestarum VII A. Hirti Commentarius VII. T. Rice Holmes. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1914. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.

COMMENTARIUS PRIMUS

 

Capitulum I

Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona etSequana dividit.

[Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important,

proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causaHelvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum autsuis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt.

Eorum una, pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garumnaflumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones.

Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectant inseptentrionem et orientem solem.

Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est ad Hispaniam pertinet; spectatinter occasum solis et septentriones.]

Capitulum II

Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is M. Messala, [et P.] M. Pisone consulibus regnicupiditate inductus coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent:

perfacile esse, cum virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri.

Id hoc facilius iis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte flumine Rheno latissimoatque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit; altera ex parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanoset Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit.

His rebus fiebat ut et minus late vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent; qua ex parte homines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur.

Pro multitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinis angustos se fines habere arbitrabantur, quiin longitudinem milia passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant.

Capitulum III

His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti constituerunt ea quae ad proficiscendum pertinerent comparare, iumentorum et carrorum quam maximum numerum coemere, sementes quam maximas facere,

ut in itinere copiafrumenti suppeteret, cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare.

Ad eas res conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt; in tertium annum profectionem lege confirmant.

Ad eas res conficiendas Orgetorix deligitur. Is sibi legationem ad civitates suscipit. In eo itinere persuadet Castico, Catamantaloedis filio, Sequano, cuius pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat et a senatu populi Romaniamicus appellatus erat, ut regnum in civitate sua occuparet, quod pater ante habuerit;

itemque Dumnorigi Haeduo, fratri Diviciaci, qui eo tempore principatum in civitate obtinebat ac maxime plebiacceptus erat, ut idem conaretur persuadet eique filiam suam in matrimonium dat.

Perfacile factu esse illis probat conata perficere, propterea quod ipse suae civitatis imperium obtenturus esset:

non esse dubium quin totius Galliae plurimum Helvetii possent; se suis copiis suoque exercitu illis regnaconciliaturum confirmat.

Hac oratione adducti inter se fidem et ius iurandum dant et regno occupato per tres potentissimos ac firmissimospopulos totius Galliae sese potiri posse sperant.

Capitulum IV

Ea res est Helvetiis per indicium enuntiata. Moribus suis Orgetoricem ex vinculis causam dicere coegerunt; damnatum poenam sequi oportebat, ut igni cremaretur.

Die constituta causae dictionis Orgetorix ad iudicium omnem suam familiam, ad hominum milia decem, undiquecoegit, et omnes clientes obaeratosque suos,

quorum magnum numerum habebat, eodem conduxit; per eos ne causamdiceret se eripuit.

Cum civitas ob eam rem incitata armis ius suum exequi conaretur multitudinemque hominum ex agris magistratuscogerent, Orgetorix mortuus est; neque abest suspicio, ut Helvetii arbitrantur, quin ipse sibi mortem consciverit.

Ler 211 vezes Modificado em quarta, 26 setembro 2018 18:01

Deixe um comentário

Make sure you enter all the required information, indicated by an asterisk (*). HTML code is not allowed.

Usamos cookies para melhorar nosso site e sua experiência ao usá-lo. Os cookies utilizados para o funcionamento essencial deste site já foram definidos. To find out more about the cookies we use and how to delete them, see our privacy policy.

  I accept cookies from this site.
EU Cookie Directive Module Information